banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Origine della toga praetexta
Pagina 164 Numero 170

 Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis, ut Romani uterentur sella curuli, lictoribus et toga picta atque praetexta, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus instituit. Sed illo saeculo ingenui pueri togam praetextam non usurpabant ; erat enim haec, ut cetera quae enumeravi, honoris habitus. Sed postea Tarquinius Priscus, Demarati exulis Corinthii filius, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, cum Sabinis pugnavit eosque in dicionem populi Romani redegit. Quo bello filius eius, annos quattuordecim natus, strenue se gessit multos hostes percutiens ; qua re Tarquinius et eum pro contione laudavit et ei bullam auream et togam praetextam donavit, insigniens puerum, ultra annos fortem, praemiis virilitatis et honoris.
Macrobio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30119
[silly] - [2014-01-02 22:21:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!