banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un'improvvisa spedizione punitiva
Pagina 155 Numero 167

 Quibus rebus cognitis, Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos, Menapios, adiunctis omnibus Germanis Cisrhenanis, esse in armis, Senones ad imperata non parere, mature se ad bellum parare putavit. Itaque, nondum hieme confecta, quattuor coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa, populatis agris, eos in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio totius Galliae primo vere – ut instituerat – indicto, cum reliqui Galli praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30116
[silly] - [2014-01-02 22:18:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!