banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Morte di Epaminonda
Pagina 155 Numero 166

 Apud Mantineam, cum Epaminondas dux Thebanorum esset atque, acie instructa, audacius instaret hostes, Lacedaemonii, rati in eius unius pernicie patriae suae salutem sitam (esse), universi in eum unum impetum fecerunt neque abscesserunt priusquam, magna caede facta multisque occisis, ipsum Epaminondam fortissime pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt. Huius casu aliquantum retardati sunt Boeotii, neque tamen e pugna excesserunt, priusquam Lacedaemonios repugnantes profligaverunt. Et Epaminondas, cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim amissurum (esse), id in corpore usque eo retinuit, quoad ei renuntiatum est vicisse Boeotios. Id postquam audivit: «Satis – inquit – vixi; invictus enim morior». Tum, ferro extracto, confestim exanimatus est.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30115
[silly] - [2014-01-02 22:17:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!