Un attacco improvviso mette in difficoltà Galba


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un attacco improvviso mette in difficoltà Galba

 Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Servium Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuātes, Verăgros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrŏgum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertĭnent. Legiones contra eos misit quod iter per Alpes, qua magno cum periculo mercatores ire consuevĕrant, patefieri volebat. Galba, secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus, hiemare. Eum locum vallo fossaque munivit. Cum dies complures transissent frumentumque eo comportari iussisset, Galba per exploratores certior factus est omnes Gallos noctu discessisse montesque qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Factum est enim ut subito Galli bellum renovare et Romanas legiones opprimĕre consilium capĕrent. Quibus nuntiis acceptis, Galba magno timore affectus est, quod munitiones nondum erant perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis erat provisum; tamen, Romanorum militum virtute confisus, castra defendĕre statuit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30109

[silly] - [2014-01-02 22:10:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile