Pompeo abbandona il campo di battaglia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pompeo abbandona il campo di battaglia

 Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem cui maxime confidebat, perterritam animadvertit, aliis (partibus) quoque diffisus, acie excessit protinusque se in castra equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuĕrat, clare, ut milites exaudirent dixit: «Tuemĭni castra et defendĭte diligenter, si quid durius accidĕrit. Ego relĭquas portas circumĕo et castrorum praesidia confirmo». Haec cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans. Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis, nullum spatium dari oportēre existimans, milites cohortatus est ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui, etsi (benché) magno aestu fatigati, – nam ad meridiem res erat perducta – tamen ad omnem laborem parati, imperio paruerunt. Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis. Nam Romani milites qui acie refugĕrant, et animo perterrĭti et lassitudine confecti, magis de fuga quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero diutius, qui in vallo constitĕrant, multitudinem telorum sustinēre potuerunt, sed confecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes, ducibus usi centurionibus tribunisque militum, in altissimos montes qui ad castra pertinebant, confugerunt.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30105

[biancafarfalla] - [2014-01-13 15:16:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile