banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tutto si trasforma in oro
Pagina 136 Numero 156

 Cum Liber pater exercitum in Indiam duceret, Silenus, qui Liberum educaverat, aberravit a via et in fines Midae regis pervenit. Midas hospitio liberaliter Silenum accepit eique ducem dedit, qui eum in comitatum Liberi deduceret. Liber pater ob beneficium Midae dedit ut, quicquid vellet, a se peteret. A quo Midas, avidus divitiarum sed parum providus, petivit ut, quicquid tetigisset, aurum fieret. Quod cum impetravisset et in regiam venisset, primum laetissimus fuit quod, quicquid tetigerat, aurum fiebat. Sed et cibus et potus aurum fiebant! Cum iam fame cruciaretur neque ullo cibo vesci posset, Midas a Libero petiit ut sibi speciosum illum donum eriperet. Liber iussit eum in flumine Pactolo se abluere; cuius corpus cum fluminis aquam tetigisset, aqua facta est aureo colore, itaque Midas pernicioso dono liberatus est. Quod flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30104
[silly] - [2014-01-02 21:59:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!