banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Orgetorìge
Pagina 136 Numero 155

 Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M. Messala M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent; perfacile esse dicebat Helvetios, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, quod fines Helvetiorum a Germanis dividit, altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; quare homines belli cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos fines se habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30103
[silly] - [2014-01-02 21:58:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!