banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Augusto e la sua famiglia
Pagina 117 Numero 2

 Natus est Augustus M. Tullio Cicerone et C. Antonio consulibus. Quadrimus patrem amisit. Duodecimum annum agens aviam Iuliam (amisit). Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octaviam quinquagesimum et quartum annum aetatis agens; utrique honores maximos tribuit. Ex uxore Scribonia Iuliam, ex Livia nihil liberorum habuit, cum maxime cuperet. Iuliam primum Marcello, Octaviae sororis suae filio, in matrimonium dedit, deinde, ut is decessit, M. Agrippae. Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit, Gaium et Lucium et Agrippam, neptes duas Iuliam et Agrippinam. Filiam et neptes ita instituit ut etiam lanificio assuefaceret. Et litteras et notas aliaque rudimenta nepotes docuit, sed Fortuna eum laetum et fidentem subole disciplinaque domus destituit; nam Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas in insulam Pandatariam relegavit.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30101
[silly] - [2013-12-21 15:51:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!