banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'intensa giornata di Plinio il Vecchio
Pagina 114 Numero 152

 Avunculo meo erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem, inde ad delegatum sibi officium. Cum domum redierat, omne reliquum tempus studiis reddebat. Post cibum saepe – quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat – si quid otii aestate sibi concedebat, iacebat in sole, librum legebat, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legebat quod non excerperet; dicere enim solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua in parte prodesset. Post solem plerumque frigida aqua lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; deinde usque ad cenae tempus vel legebat vel aliqua scribebat. Post cenam iterum librum legebat et adnotabat. Tanta erat parsimonia temporis! Haec inter medios labores urbisque fremitum! In villa solum balinei tempus studiis eximebatur, sed dum destringitur tergiturque audiebat aliquid aut quaedam servo dictabat. Et hoc etiam in raeda faciebat; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30099
[silly] - [2014-01-02 21:53:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!