banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un astuto raggiro - Canio cade nella trappola di Pizio
Pagina 96 Numero 148b

 Tum Canius: «Quaeso – inquit – quid est hoc Pythi? tantumne piscium! Tantumne cumbarum! ». Et ille: «Quid mirum? – inquit – Quicquid piscium Syracusis est, ibi est!». Incensus Canius cupiditate petit a Pythio ut vendat, flagitat, denique impetrat. Emit hortos homo cupidus et locuples tanti quanti Pythius voluit, et emit instructos. Invitat Canius postridie familiares suos, ad mare venit ipse mature, scalmum nullum videt. Quaerit ex quodam vicino ubi piscatores sint, quod eorum neminem videat. Ille respondet: «Hic piscari nemo solet. Itaque heri miratus sum quid accidisset atque ex me quaerebam quare tot piscatores hic adessent». Canius stomachatus est, sed quid faceret (avrebbe potuto fare)? Ergo Pythius eiusque similes perfidi, improbi, malitiosi sunt.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30094
[silly] - [2014-01-02 21:46:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!