banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dov'è la vera felicità?
Pagina 73 Numero 140

 Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum, regis Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus habebatur, nonne beatum putaret, respondit: «Haud scio; numquam enim cum eo collocutus sum et ignoro sitne vir iustus necne». «Ain tu ? Aliterne id scire non potes?». «Puto me hoc nullo modo dicere posse». «Tu igitur ne de Persarum quidem magno rege potes dicere beatusne sit?». «Quomodo id ego dicere possum, cum ignorem quam sit doctus, quam vir bonus ac iustus?». «Quid? Tu in iis rebus sitam esse vitam beatam putas?». «Ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros». «Miser ergo Archelaus (est), vir omnium ditissimus et potentissimus?». «Certe, si iniustus. Puto enim veram beatitudinem in una virtute, non in divitiis esse».
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30085
[silly] - [2013-10-15 23:24:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!