banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aristide esiliato perché... troppo giusto!
Pagina 71 Numero 137

 Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis (coetaneo) fere fuit Themistocli. Itaque cum eo de principatu contendit; namque obtrectaverunt inter se. In his autem cognitum est quanto antestaret eloquentia innocentiae. Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia ut, unus post hominum memoriam, cognomine "Iustus" sit appellatus, tamen a Themistocle infamatus, testula illa exsilio decem annorum multatus est. Qui quidem cum animadvertisset quendam (un) civem scribentem ut patria pelleretur, quaesivisse ab eo dicunt, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristidem, sed sibi non placere quod tam cupide elaborasset (= elaboravisset) ut praeter ceteros "Iustus" appellaretur. Hic totam decem annorum poenam non pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30082
[silly] - [2013-10-15 23:22:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!