banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un interrogatorio incalzante
Pagina 61 Numero 136

 Causam tanti delicti proferre non potes, tamen ex te non quaero: «Cur patrem Sex. Roscius occidit?». Hoc solum quaero: quomodo (eum) occidit? Ipse percussit an aliis occisionem commisit et per sicarios delictum commisit? Si per sicarios occisionem fecisse dicis, tunc quae ro: quos? Servos an liberos? Si liberos dicis, quos homines? Quomodo eis persuasit ? «Pretium dedit», respondere potes. Cui dedit? per quem dedit? unde aut quantum dedit? Nonne his vestigiis ad caput maleficii pervenire solemus? Quae sunt vestigia? Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius, quem tu de parricidio accusas. Ut patris necem pararet, litteras, credo, misit alicui (dat. sing.: a qualche) sicario, arcessivit eum: quem aut quando? Nuntium certe misit: quem aut ad quem? Pretio vel promissis induxit sicarium: quem aut quomodo? Omnibus his quaestionibus respondere nescis, et tamen Sex. Roscium de parricidio accusas.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30081
[silly] - [2013-10-15 23:19:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!