Le corone al valor militare


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le corone al valor militare

 Militares coronae multae, variae sunt. Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem. "Triumphales" coronae sunt aureae, quae imperatoribus magnas victorias adeptis ob honorem triumphi tribuuntur. Haec antiquĭtus e lauro erant, postea ex auro. "Obsidionalis" est, (ea) quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci qui ipsos liberavit. Ea corona graminea est eamque senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberavit. "Civica" corona appellatur quam civis civi, a quo in proelio servatus est, dat; ea est e fronde quernea, quoniam quercus priscorum Romanorum cibus erat. "Muralis" est corona quam imperator donat ei qui primus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. "Castrensis" est corona, quam donat imperator ei qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet. "Navalis" est quae donari solet maritimo proelio ei qui primus in hostium navem vi armatus transiluit; ea navium rostris insignita est.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30076

[silly] - [2013-10-14 19:00:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile