L’esercito di Cesare è in difficolta


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L’esercito di Cesare è in difficolta

 Accidit repentinum incommodum biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas coorĭtur, qua numquam illis locis maior visa sit. Tempestas ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis superavit pontesque ambo, quos C. Fabius fecĕrat, uno die interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attŭlit. Castra enim cum essent inter flumina duo, Sicŏrim et Cingam, quae spatio milium XXX distabant neque transiri potĕrant, necessario (avv.) eius exercitus his angustiis continebatur. Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accessĕrant, frumentum supportare, neque ii, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus reverti, neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire potĕrant. Praeterĕa tempus erat difficillimum, quoniam frumenta multum a maturitate abĕrant neque in hibernis erant. Quod frumentum reliquum fuĕrat, id Caesar superioribus (precedenti) diebus consumpsĕrat; pecŏra, quod secundum potĕrat esse inopiae subsidium, propter bellum finitimae gentes longius removĕrant. Qui ex militibus erant e castris pabulatum aut frumentatum egressi, hos Lusitani, periti earum regionum, quibus erat proclive tranare flumen, consectabantur. At exercitus Afrani omnibus rebus abundabat.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30074

[biancafarfalla] - [2013-12-10 16:49:26]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile