banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Condanna a morte di Milziade
Pagina 21 Numero 126

 Miltiades accusatus est proditionis quod, cum Parum expugnare posset, a Persarum rege corruptus, infectis rebus, ab insula discessisset. Eo tempore aeger erat vulneribus quae in oppugnatione oppidi acceperat. Itaque, quoniam ipse pro se dicere non poterat, verba fecit frater eius Stesagoras (nom.: Stesàgora). Causa cognita, capitis absolutus, pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis aestimata est, quantus sumptus factus erat ut classis instrueretur. Hanc pecuniam quod Miltiades solvere in praesentia non poterat, in vincula publica coniectus est ibique diem obiit supremum. Etsi hic crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. Namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, omnium civium suorum potentiam extimescebant.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30069
[silly] - [2013-11-16 23:27:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!