Cesare e il veterano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare e il veterano
Pagina 474 Numero 215

 Causam dicebat apud Caesarem ex veteranis quidam paulo violentior adversus vicinos suos. «Meministi – inquit – imperator, in Hispania talum extorsisse te circa Sucronem flumen?». Cum Caesar meminisse se dixisset «Meministi quidem – inquit – sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum velles residēre, sole ferventissimo, et esset asperrimus locus, quendam ex commilitonibus paenŭlam suam substravisse?». Cum dixisset Caesar: «Quidni meminĕrim? Et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non potĕram, repĕre manibus volebam, ni bonus commilĭto, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea attulisset». «Potes ergo, – inquit veteranus – imperator, agnoscĕre illum hominem aut illam galeam?». Caesar ait se non posse galeam cognoscere, hominem posse et adiecit: «Tu utique ille non es». «Merito – inquit – Caesar me non agnoscis: nam, cum hoc factum est, integer eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite laesa ossa (sunt). Nec galeam illam, si vidĕris, agnosces: machaerā enim Hispanā divisa est». Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus vicinalis via causa rixae ac litium fuerat, militi suo donavit.
da Seneca


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30062

[mastra] - [2013-11-26 20:43:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile