banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'origine dell'amicizia
Pagina 370 Numero 4a

 Est amicitia nihil aliud, nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an, excepta sapientia, quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum (est) hoc quidem extremum ; illa autem superiora caduca et incerta (sunt), posita non tam in consiliis nostris, quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem (agunt); sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet; nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas, partiens communicansque, leviores.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30028
[silly] - [2013-12-26 11:07:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!