banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Successi e... umiliazioni dei tetrarchi
Pagina 365 Numero 182

 A Constantio Caesare in Gallia bene pugnatum est. Maximianus quoque Augustus bellum in Africa profligavit, domitis hostibus et ad pacem redactis. Diocletianus obsessum Alexandriae Achilleum octavo fere mense superavit eumque interfecit. Victoria acerbe usus est: totam Aegyptum gravibus proscriptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione ordinavit provide multa et disposuit, quae ad nostram aetatem manent.
Galerius primum adversus Narseum proelium insecundum habuit, cum inconsulte magis quam ignave dimicasset (= dimicavisset); admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit. Pulsus igitur et ad Diocletianum profectus, cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Diocletiano fertur exceptus esse, ut per aliquot passuum milia purpuratus ad vehiculum Diocletiani cucurrerit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/30025
[silly] - [2013-12-26 10:43:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!