Un compratore ingenuo e un argentarius disonesto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un compratore ingenuo e un argentarius disonesto

 C. Canius, eques Romanus nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas negotiorum causā contulisset, dictitabat se hortŭlos aliquos emĕre velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum percrebuisset, Pythius quidam, qui argentariam faciebat Syracusis, ei dixit venales se hortos non habēre sed licēre Canio, si vellet, suis hortis uti, et simul ad cenam in hortos suos eum invitavit in posterum diem. Cum Canius se iturum promisisset, Pythius quosdam piscatores ad se convocavit et ab iis petivit ut ante suos hortos postridie piscarentur, cymbas relinquerent et pisces humi abicerent. Ad cenam postridie venit Canius et multas cymbas instructas vidit et multos pisces humi abiectos. Tum: «Quaeso – inquit – quid est hoc Pythi? Cur tam multae cymbae et tam multi pisces!». Et ille: «Quid mirum? – inquit – Quicquid piscium Syracusis est, ibi est!». Incensus Canius cupiditate, petit a Pythio ut vendat, et emit villam hortosque tanti quanti Pythius voluit. Invitat Canius postridie familiares suos, ad mare venit sed scalmum nullum videt. Quaerit ex quodam vicino ubi piscatores sint. Ille respondet: «Hic piscari nemo solet!».
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29976

[silly] - [2013-11-16 23:44:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile