banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani tutelano l'inviolabilità degli ambasciatori nemici
Pagina 235 Numero 142

 Ingenti Poenorum classe circa Siciliam devicta, Hamilcar et Hanno, Carthaginiensium duces, fractis animis pacem a Romanis petere statuerunt: quorum Hamilcar ire se ad consules negabat velle, ne sibi inicerentur catenae eodem modo quo ab ipsis Carthaginiensibus Cornelio Asinae consuli iniectae erant. Hanno autem, certior Romani animi existimator, putans se in hostium fidem permittere posse, maxima cum fiducia ad colloquium cum Romanorum consulibus tetenderat. Apud quos, cum de fine belli atque de pace ageret et dixisset tribunus militum posse ei merito evenire quod Cornelio Asinae accidisset, uterque consul, tribuno tacere iusso, «Ab isto metu, Hanno, – inquit – te fides civitatis nostrae liberat».
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29974
[silly] - [2013-10-16 22:57:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!