Il bene comune è lo scopo dell’uomo forte e grande

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il bene comune è lo scopo dell’uomo forte e grande

 Quid est igitur bonum? Quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum. Sed vitā atque factis summorum virorum illustrata sunt haec, quae verbis lentius ac subtilius disputantur. Ponĭte ante oculos maiores nostros! Brutus eiusque socii, qui hanc rem publicam tam bene fundatam nobis reliquerunt, quid spectaverunt nisi suorum civium bonum, quod propositum fortis et magni viri esse semper debet? Quae res ad necem Porsēnae, Etruscorum regis, C. Mucium Scaevolam, cui nulla spes salutis erat, impŭlit? Quae vis Horatium Coclitem contra omnes hostium copias tenuit solum in ponte, dum eius commilitones pontem ipsum rescindunt, ne hostes urbem capĕre possent? Quae vis patrem Decium, quae filium, devotā vitā, immisit in armatas hostium copias? Quid impŭlit Fabricium ut Pyrrhi regis dona recusaret? Quid duo propugnacŭla belli Punici, Gnaeum et Publium Scipionem, qui Carthaginiensium adventum corporibus suis interclusērunt? Quid denĭque movit innumerabiles alios, quorum exemplis Romanorum historia abundat? Quid?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29966

[mastra] - [2013-12-25 18:06:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile