banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Movimenti di truppe e manovre belliche
Pagina 188 Numero 129

 Postero die Helvetii, Diviconis ductu, castra movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque eorum sociis coegerat, praemittit qui videant itinera motusque hostium. Qui, cupidius novissimum Helvetiorum agmen insecuti, alieno loco cum hostium equitatu proelium committunt et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum Romanorum pepulerant, audacius subsistere nonnunquam et novissimo eorum agmine nostros proelio lacessere coeperunt. Caesar suos e proelio continebat et satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus, populationibusque prohibere. Dies circiter quindecim ita iter fecerunt, ut inter novissimum hostium agmen et primum nostrum non amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29960
[silly] - [2013-10-15 23:13:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!