Cesare rifiuta le proposte di Pompeo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare rifiuta le proposte di Pompeo

 Caesar, cognĭta militum voluntate, cum ea legione, quam secum a Gallia duxĕrat, Arimĭnum proficiscitur ibique castra ponit. Eo Lucius Caesar adulēscens, Pompei legatus, cum praetore Roscio venit. Ille Pompei mandata Caesari renuntiat eumque orat ne rei publicae noceat et iracundiam suam dimittat. Eădem fere atque eisdem verbis praetor Roscius egit cum Caesare, qui illis suas condiciones pacis dixit. Roscius cum Lucio Caesare Capuam pervēnit ibique consules Pompeiumque invēnit; postulata Caesaris renuntiavit. Illi, Caesaris postulatis audītis ac re deliberata, epistulam ad eum per eosdem remisērunt. In epistula Pompeius eiusque socii a Caesare petunt ut Arimĭno excedat, in Galliam redeat, exercitumque dimittat. Si haec fecisset, promittebant ipsum Pompeium in Hispaniam iturum (esse). Caesar, his postulatis audītis, condiciones iniquas putavit, itaque Marcum Antonium cum quinque cohortibus Arretium misit, ipse cum aliis militibus Pisaurum, Fanum, Anconam occupavit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29953

[biancafarfalla] - [2013-12-19 17:17:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile