banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli acquedotti di Roma
Pagina 129 Numero 118

 Ab Urbe condita per annos quadringentos quadraginta unum Romani aquas aut ex puteis aut ex fontibus hauriebant; nunc autem in urbem confluunt Aqua Appia, Anio vetus, Anio novus, Aqua Marcia, Aqua Tepula, Aqua Iulia, Aqua Virgo, Aqua Augusta, Aqua Claudia. Anno tricesimo post initium Samnitici belli aquam Appiam in urbem induxit Appius Claudius Crassus censor; is etiam viam Appiam a Porta Capena usque ad urbem Capuam fecit. Appiae aquae ductus habet longitudinem passuum undecim milium centum nonaginta. Anno ab Urbe condita quadringentesimo octogesimo primo M. Curius Dentatus censor Anionis veteris aquam in urbem perduxit. Agrippa aquam Virginem ex agro Lucullano Romam perduxit. Haec aqua "Virgo" appellata est quod militibus, qui aquam quaerebant, puella virguncula venas aquae monstravit, easque secuti illi ingentem aquae modum (quantità) invenerunt. Aedicula, fonti proxima, hanc originem pictura ostendit. Incipit Virgo via Collatia circiter ad miliarium octavum in palustribus locis, venit et in rivo subterraneo et supra terram per longitudinem passuum decem quattuor milium centum quinque.
Frontino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29946
[silly] - [2013-10-14 18:07:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!