banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Consigli ai naviganti
Pagina 128 Numero 116

 Post ortum Pleiadum, a die VI ante Kal. Iunias usque ad Arcturi ortum, id est (cioè) ad diem octavum decimum (ante) Kalendas Octobres, secura navigatio est: nam aestatis beneficio ventorum acerbitas mitior est. Post hoc tempus usque ad diem tertium (ante) Idus Novembres incerta navigatio est et discrimini propior propter Arcturum, vehementissimum sidus. A Novembri autem mense crebris tempestatibus navigatio periculosissima est. Ex die igitur tertio (ante) Idus Novembres usque ad diem sextum (ante) Idus Martias lux minima prolixa, nubium densitas, aeris obscuritas, ventorum vis, imbres vel nives efficiunt ut non solum nautae sed etiam viatores itinera et per mare et per terram suscipere non possint. Postea usque ad Idus Maias naves periculose maria temptant ideoque maiorem adhibere cautelam debent.
Vegezio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29944
[silly] - [2013-10-14 18:06:09]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!