banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La battaglia del Metauro
Pagina 105 Numero 109

 Ubi (appena) consules omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextrum in cornu impetum facit, Livius in sinistrum, mediam aciem L. Porcius Licinius tuetur. Hasdrubal, cum videt Romanos ad pugnam paratos, omissa munitione castrorum, in prima acie elephantos conlocat: circa eos laevo in cornu adversus T. Claudium Gallos opponit, non tantum quod iis fideret, quantum quod ab hoste eos timeri credebat; ipse (nom. sing.: egli stesso) cum Hispanis adversus M. Livium consistit; in medio, post elephantos, Ligures ponuntur. Sed longior quam latior acies erat. Inter Romanos et Carthaginienses ingens et asperrimum certamen erat atroxque caedes utrimque (avv.) edebatur. Claudius, postquam vidit se in Gallorum agmina penetrare non posse, aliquot (indecl.: alcune) cohortes e dextro cornu subductas, ubi minor erat hostium vis, post aciem (dietro lo schieramento) circumducit et in dextrum hostium latus incurrit. Itaque ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque et maior Gallorum pars in fugam vertitur. Elephanti plures a suis rectoribus quam ab hostibus interfecti sunt. Deinde minimum certamen fuit, quod milites Hasdrubalis, itinere, vigiliis ac proelii labore fessi, vix arma umeris gerebant. Postremo Hasdrubal, cum haud dubie Romanis victoria esset, ne superstes suo exercitui esset, concitato equo, se in cohortem Romanam immisit et pugnans cecidit. Numquam eo Punico bello plus hostium uno proelio interfectum est aequataque denique visa est (sembrò) Cannensis clades.
Livio

Oggi hai visualizzato 2.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29934
[silly] - [2013-10-13 21:09:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!