Tito e Domiziano: due fratelli diversissimi - Domiziano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tito e Domiziano: due fratelli diversissimi - Domiziano

 Deinde Domitianus accēpit imperium, Titi frater, Neroni aut Caligulae aut Tiberio similior quam patri vel fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit, sed mox, ad ingentiora vitia progressus, propter suam iracundiam, crudelitatem, avaritiam tantum in se odium concitavit ut merita et patris et fratris abolēret. Dominum et deum se appellari iussit atque imperavit ut sibi aurea statua in Capitolio poneretur. Interfēcit nobilissimos e senatu et consobrinos suos. Expeditiones quattuor (indecl.) habuit: unam adversus Sarmătas, altĕram adversus Cattos, duas adversus Dacos; multas tamen calamitates his bellis passus est: in Sarmatia legio eius cum duce interfecta est et a Dacis duo (nom.: due) Romanorum exercitus profligati sunt. Romae multa opera fecit: inter haec Divorum Porticum, Isīum et Serapīum et Stadium. Etiam superbia in eo execrabilis fuit. Ob nefanda et crudelissima scelĕra omnibus invīsus fuit; idĕo coniurati eum necaverunt in Palatio. Eius corpus ingenti dedecŏre per vespillones exportatum est et ignobiliter sepultum (est).
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29931

[silly] - [2013-10-13 21:07:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile