banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pirro non riesce a convincere i Romani a fare la pace
Pagina 76 Numero 105

 Pyrrhus, Epiri rex, etiamsi Romanas legiones bis profligavisset, cum tamen Romanorum opes vereretur, existimans sibi utile ac gloriosum fore pacem societatemque cum populo Romano facere, Romam legatum misit ut a senatu pacem aequis condicionibus peteret. Romam itaque venit legatus Pyrrhi, nomine Cineas, qui, antequam in senatum admitteretur, senatores cum ingentibus donis adivit, sed narrant illum nusquam receptum esse eiusque pretiosa dona non solum a viris sed etiam a mulieribus reiecta esse. Introductus deinde in senatum, Cineas de Pyrrhi virtutibus, de clementia magnitudineque animi longe disseruit, deinde adfirmavit regem cum populo Romano pacem aequis condicionibus conciliaturum (esse), si Pyrrhus partem Italiae, quam iam armis occupaverat, obtinuisset ac senatus amicitiam cum Epiri rege iunxisset. Multorum senatorum animi, Cineae callidis verbis adlecti, iam ad pacem amicitiamque cum Pyrrho inclinabant, cum in Curiam, lectica vectus, Appius Claudius iniit, clarus et veneratus patricius iam senex et caecus, qui gravi oratione patres de pace dissuasit. Itaque a senatu Pyrrho responsum est eum cum Romanis, nisi ex Italia excessisset, pacem habere non posse.
Lhomond

Oggi hai visualizzato 11.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29928
[silly] - [2013-10-13 21:04:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!