banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un bagno pericoloso e una scelta difficile
Pagina 76 Numero 104

 Alexandri historici narrant olim regem, in bello contra Dareum, Persarum regem, solis aestu defatigatum, corpus in flumine immersisse sed nimio aquae frigore nervos et artus mortali torpore hebetatos esse. Cum rex exanimatus maxima cum trepidatione totius exercitus in tabernaculum traductus esset, complures medici apud eum convocati sunt ut remedium quaererent regemque sanarent. Hi, omnibus consentientibus, quandam (acc. sing. f.: una certa) herbarum potionem regi adhiberi censuerunt et a Philippo, Alexandri medico amicoque, petiverunt ut ipse (nom. sing. m.: egli stesso) potionem pararet. Sed eodem (abl. sing. n.: stesso) tempore quo Philippus potionem Alexandro porrecturus erat, regi epistula tradita est, in qua Parmenion, Alexandri comes praefectusque, eum admonebat ut a Philippi insidiis caveret, quod medicus a Dareo rege pecunia corruptus esset. Tamen Alexander, lecta epistula, reputans Philippum fidelem amicum esse, potionem sine cunctatione bibit. Narrant regem, pro (in cambio di) tam constanti iudicio erga amicum, a diis immortalibus iustam mercedem recepisse: intra paucos dies enim Alexandrum et ad sanitatem reversurum (esse) et, Dareo victo, Persarum regnum in suam potestatem redacturum.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29927
[silly] - [2013-10-13 21:04:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!