banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il filosofo Anassìmene sconvolge i piani di Alessandro
Pagina 75 Numero 103

 Valerius Maximus, qui nobis multorum virorum illustrium facta ac dicta memorabilia tradidit, narrat Alexandrum, Macedonum regem, olim ab exitio servavisse urbem Lampsacum, quam delere statuerat, propter Anaximenis philosophi vaframentum. Nam Anaximenes, cum Lampsaci esset, quo (avv.: dove) multi iuvenes undique convenerant ut eius praecepta audirent, cognoverat Alexandrum cum copiis suis ad urbem, quae a Macedonum rege desciverat, appropinquare ut eam ferro ignique dirueret. Tum philosophus, qui Alexandri praeceptor fuerat, obviam regi, ut verbis precibusque eum ad misericordiam moveret, ivit. Alexander, ut (appena) Anaximenem extra moenia progredientem vidit, quia erat manifestum philosophum urbis salutem petiturum (esse), eum benigne accepit sed publice se numquam facturum (id) quod ille petivisset iuravit. Tunc Anaximenes prompte: «Peto – inquit – ut Lampsacum diruas». Itaque Alexander, ut iusiurandum servaret, urbem non diruit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29926
[silly] - [2013-10-13 21:03:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!