banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tarpèa
Pagina 60 Numero 102

 Cum Sabini bellum in Romanos suscepissent ut iniuriam raptarum virginum ulciscerentur, Romani, quod hostes ad urbem appropinquabant, ut se defenderent atque servarent, in Capitolium confugerant. Tum Capitolinae arcis custos Spurius Tarpeius erat, cui filia erat Tarpeia nomine. Cum Titus Tatius, Sabinorum rex, forte Tarpeiae occurrisset, quae de Capitolio ad Tiberim, ut aquam sacrificiis necessariam hauriret, descenderat, virginem corrupit promittens se ei omnia quae vellet daturum (esse), si exercitum suum in arcem perduxisset. Tarpeia, ut proditionis pretium, petivit ea quae Sabini in sinistris manibus gerebant, scilicet (intendendo cioè) pretiosas armillas atque anulos gemmatos. Deinde, sperans se mox habituram (esse) quod petiverat, Sabinos in arcem perduxit, ubi (dove) Tatius milites scutis eam obruere iussit: hostes enim non solum armillas anulosque sed etiam scuta in sinistris manibus gerebant. Miser Tarpeiae interitus docet patriae proditores vel (persino) hostibus invisos esse.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29925
[silly] - [2013-10-13 21:02:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!