banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare è catturato dai pirati
Pagina 42 Numero 98

 Caesar, mortuo Sulla, cum Apollonium, tunc rhetorem admodum clarum, audire vellet, Rhodum secedere statuit, sed in itinere a piratis captus est. Cum apud eos quadraginta (indecl.: quaranta) dies mansisset, ille per omne hoc tempus, ita se gessit ut piratis pariter terrori ac venerationi esset propter suam gravitatem animique tranquillitatem. Interim, cum comites servosque Romam misisset ut ad redemptionem pecuniam exquirerent – piratae enim viginti (indecl.: venti) talenta postulaverant – semper tam vigilans fuit ut neque nocte neque die umquam aut excalcearetur aut discingeretur. Servis cum pecunia regressis, Caesar, quinquaginta (indecl.: cinquanta) potius quam viginti talentis numeratis, liberatus est. Tum confestim Miletum, urbem quae paulum aberat, properavit, ubi, classe celeriter contracta, noctu adortus est piratas, quorum naves partim cepit, partim submersit. Insequente die, piratas, qui in deditionem venerant, affecit eo supplicio quod ipsi (nom. plur. m.: essi stessi) Caesari captivo saepe minabantur: crucibus eos suffixit.
Lhomond


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29921
[silly] - [2013-10-13 20:56:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!