banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Emergenze belliche
Pagina 321 Numero 11

 Horatius Cocles, urguente Porsennae exercitu, iussit suos per pontem redire in urbem eumque, ne eos insequeretur hostis, intercidere. Quod dum efficitur, in capite eius propugnator ipse insequentes detinuit: audito deinde fragore pontis abrupti, deiecit se in alveum eumque et armis et vulneribus oneratus tranavit.
Afranius in Hispania ad Ilerdam, cum Caesarem fugeret, instante eo castra posuit: cum idem Caesar fecisset et pabulatum suos dimisisset, ille signum repente itineri dedit. Antonius, cum ex Parthis instantibus reciperet exercitum et, quotiens prima luce moveret, totiens urguentibus barbarorum sagittis infestaretur abeuntium agmen, in quintam horam continuit suos fidemque stativorum fecit: qua persuasione digressis inde Parthis, iustum iter reliquo die sine interpellatione confecit.
Frontino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29881
[silly] - [2013-10-10 15:07:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!