banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Roma è stata e deve continuare ad essere una potenza navale
Pagina 311 Numero Re3

 Quae civitas umquam fuit antea, non dico Atheniensium quae satis late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac maritimis rebus valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit, quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? At hercules aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam dignitatis atque imperi caruit. Nos, quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginienses, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29879
[silly] - [2013-10-10 15:06:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!