banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le vere meraviglie dell'universo restano spesso inosservate
Pagina 310 Numero Re1

 Nemo usque eo tardus et hebes et demissus in terram est ut ad divina non erigatur ac tota mente consurgat, utique ubi novum aliquod e caelo miraculum fulsit. Nam, quamdiu solita decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo subducit. Ita enim compositi sumus ut nos cotidiana, etiamsi admiratione digna sunt, transeant, contra minimarum quoque rerum, si insolitae prodierunt, spectaculum dulce fiat. Hic itaque coetus astrorum, quibus immensi corporis pulchritudo distinguitur, populum non convocat; at, cum aliquid ex more mutatum est, omnium vultus in caelo est. Sol spectatorem, nisi deficit, non habet. Nemo observat lunam nisi laborantem; tunc urbes conclamant, tunc pro se quisque superstitione vana strepitat.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29876
[silly] - [2013-10-10 15:03:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!