banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Chi è più antico tra Omero ed Esiodo?
Pagina 309 Numero Ri6

 Super aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur. Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis (= quibus) Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor. M. autem Varro in primo (libro) de imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. Accius autem in primo (libro) didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat Hesiodum natu priorem: «Quod Homerus,» inquit «cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit; quam rem procul» inquit «dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret».
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29875
[silly] - [2013-10-10 15:02:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!