Una ruberia di Verre a Delo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una ruberia di Verre a Delo
Pagina 308 Numero Ri3

 Verres Delum venit. Ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima eaque in onerariam navem suam conicienda curavit. Postridie cum fanum spoliatum viderent ii, qui Delum incolebant, graviter ferebant. Est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas, ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. Verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellam ipsum pertineret. Tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci, cum cuperet, Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus eiciebantur. Hic navis illa praedonis istius onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu, frangitur. In litore signa Apollinis reperiuntur, iussu Dolabellae reponuntur; tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur. Non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio unquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum veniat in mentem.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 8 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29871

[biancafarfalla] - [2013-10-31 15:42:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile