banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Magone riferisce a Cartagine le imprese di Annibale in Italia
Pagina 257 Numero 24

Dum haec Romae atque in Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem ven?rat Mago, Hamilcaris filius. […] Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fu?rint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta (milia) cepisse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alt?rum, alt?rum, toto amisso exercitu, vix cum quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam commis?rit, unicum hab?ri imperatorem; Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos; Capuam, quod caput non Campaniae modo sed, post adflictam rem Romanam Cannensi pugna, Italiae sit, Hannibali se tradidisse. Pro his tantis totque victoriis sanctum esse grates deis immortalibus agi haberique.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29807
[silly] - [2013-10-08 00:28:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!