banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I tempi della storia di Roma
Pagina 257 Numero 23

Si quis populum Romanum quasi unum hominem consid?ret totamque eius aetatem percenseat, ut coep?rit atque adolev?rit, ut quasi ad quandam iuventae frugem perven?rit, ut postea velut consenu?rit, quattuor gradus processusque eius inveniet. Prima aetas sub regibus fuit prope per annos quadringentos, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Hoc erit eius infantia. Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium et Quintum Flavium consules centum quinquaginta annos patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris, armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dix?rit. Deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventas imperii et quaedam quasi robusta matur?tas. A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29806
[silly] - [2013-10-08 00:30:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!