banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alcibiade viene sospettato di aspirare alla tirannide
Pagina 120 Numero 48

Bello Peloponnesio Alcibiadis consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. Ad quod gerendum ipse dux delectus est; duo praeterea collegae dati sunt: Nicias et Lamachus. Id cum appararetur bellum, priusquam classis exiret, acc?dit ut una nocte omnes hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andoc?dis. Hoc cum videretur non sine magna multorum consensione esse factum, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repent?na vis in civitate exsist?ret, quae libertatem opprim?ret populi. Hoc (questo sospetto) maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam privatus civis existimabatur: multos enim liberalitate sua devinx?rat, plures etiam opera forensi suos reddid?rat. Qua re fiebat ut omnium oculos, quotiescumque in publicum prodisset, ad se convert?ret neque quisquam ei par in civitate poner?tur. Aspergebatur (= lo si tacciava) etiam infamia, quod in domo sua fac?re mysteria dicebatur: quod nefas erat more Atheniensium, idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertin?re existimabatur.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29747
[silly] - [2013-10-12 22:19:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!