banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ritratto di un cittadino esemplare
Pagina 192 Numero 13

 C. PLINIVS ATTIO CLEMENTI SVO S.
Si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret. Multa claraque exempla sunt; sufficeret unum, Euphrates philosophus. Hunc ego in Syria, cum adulescentulus militarem, penitus et domi inspexi, amarique ab eo laboravi (= mi impegnai per), etsi non erat laborandum. Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit. Multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et adficiant. Disputat subtiliter graviter ornate, frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem (= quella nota elevatezza e maestosità dello stile di Platone) effingit. Sermo est copiosus et varius, dulcis in primis, et qui (= e tale da) repugnantes quoque ducat impellat. Ad hoc proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae licet fortuita et inania putentur, illi tamen plurimum venerationis adquirunt. Vitae sanctitas summa; comitas par: insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29722
[silly] - [2013-10-10 15:52:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!