Condanna e morte di Focione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Condanna e morte di Focione

 Phocion, cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna, extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium. Hic ab Agnone proditionis accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex consilii sententia in custodiam coniectus Athenas deductus est, ut ibi de eo legibus fiĕret iudicium. Huc ut pervenit, cum propter aetatem pedibus iam non valēret vehiculoque portaretur, magni concursus facti sunt, cum alii, reminiscentes veteris famae, aetatis misererentur, plurimi vero irā exacuerentur propter proditionis suspicionem. Quam ob rem ne perorandi quidem ei data est facultas et, capitis damnatus, traditus est undecimviris, quibus more Atheniensium ad supplicium publice damnati tradi solent. Hic cum ad mortem duceretur, obvius ei fuit Euphiletus quidam, qui semper magni eum fecĕrat; is cum lacrimans dixisset: "O quam indigna perpetĕris, Phocion!" huic ille "At non inopinata" inquit "hunc enim exitum plerique clari Athenienses viri habuērunt. Meā me innocentem esse interest". In hunc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. Itaque a servis sepultus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29717

[mastra] - [2013-09-25 20:30:33]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile