banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Asdrubale al Metauro
Pagina 166 Numero Re1

 Tertio anno, postquam Scipio ad Hispanias profectus fuerat (= erat), rursus res inclitas gerit. Regem Hispaniarum, magno proelio victum, in amicitiam accepit et primus omnium a victo obsides non poposcit. Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retineri, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat, a consulibus Ap. Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Senam, Piceni civitatem, in insidias compositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est; ingentes eius copiae captae aut interfectae sunt, magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Post haec Hannibal diffidere iam de belli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit; itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingenti gloria venit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29706
[silly] - [2013-10-07 23:53:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!