Antropofagia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Antropofagia

 Quaecumque ratio, quodcumque propositum fuit, audi quae passi sumus, postquam redire potuisti. transeo tormenta nostrae inopiae, maciem corporis, vulsos terra destrictosque ramis cibos, quod aris altaria non inposuimus, quod populus corporibus suis vias stravit, quod mendicus, quem rogaret, non habuit. Non obiciam tibi famem. O tristis recordatio, o tormentis omnibus conscientia gravior, rumpe ferreum pectus, et ardentia scelera viventisque intus epulas excute! Luctantur intra viscera animae, et uterum funeribus gravidum in os agunt. Credibiles fabulas fecimus, felices miserias, scelera innocentia. Omnes quascumque clades fama vulgavit, solacia hinc petant, hinc audient occisos sine sanguine, sepultos sine ignibus, homines hominibus cibos. Si quis mentitus est Cyclopas, Laestrygonas, Sphingas aut inguinibus virginis latratum Siciliae litus et quaecumque miser didici domi committens, hinc argumentum, hinc fidem accipiant. Quaedam plane falsa sunt: sol in ortus non occidit, nec ad humanorum viscerum epulas diem vertit.Vidit nos funeribus pastos et ad eviscerata corpora inluxit. Publice monstra commissa sunt, et inexpiabile nefas uno ore civitas fecit. Poenis nostris iam ne fames quidem satis est. Hoc non immanes ferae faciunt, et quamvis sensu careant muta animalia, pleraque tamen innocentibus cibis vescuntur, utique quae mansuerunt inter homines.
da Quintiliano


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29696

[mastra] - [2013-12-14 20:06:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile