La prima guerra macedonica

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La prima guerra macedonica

 Post Carthaginem vinci neminem puduit. Secutae sunt statim Africam gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae: sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus. Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur. Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit. Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Hannibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulchra ipsa saeviret. Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi nationes praesidia sibi ab hac urbe repetebant. Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora veluti triumphanti classe peragravit. Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae Africae praeferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur. Aderat sponte in auxilium Attalus, rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari, consul a terris omnia equis virisque quatiebat. Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris.
da Floro


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29684

[darkshines] - [2014-06-10 22:33:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile