I Giudei pretendono la condanna di Gesù


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Giudei pretendono la condanna di Gesù
Pagina 391 Numero 296

Tunc apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et dicebant «Ave, rex Iudaeorum!» et dabant ei alapas. Et exiit iterum Pilatus foras et dixit eis: «Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam». Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: «Ecce homo!». Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: «Crucifige, crucifige!». Dicit eis Pilatus: «Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam». Responderunt ei Iudaei: «Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit». Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: «Unde es tu?». Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: «Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?». Respondit Iesus: «Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet». Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: «Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari».
da Giovanni


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29625

[darkshines] - [2014-06-06 20:31:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile