Parole profetiche di Gesù


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Parole profetiche di Gesù

Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; ipse autem respondens dixit eis: «Non videtis haec omnia? Ego dico vobis: non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur». Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: «Dic nobis: quando haec erunt et quod erit signum adventus tui et consummationis saeculi?». Et respondens Iesus dixit eis: «Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes: «Ego sum Christus», et multos seducent. Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; haec autem omnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum».
da Matteo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29603

[darkshines] - [2014-05-28 11:18:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile