banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pompeo invia a Cesare i suoi emissari
Pagina 371 Numero 266

Cognita militum voluntate, Caesar Ariminum cum legione XIII proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus. Is, reliquo sermone confecto de ea re cuius causá venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat: velle Pompeium se Caesari purgatum esse, ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat. Semper se rei publicae commoda habuisse potiora privatis necessitudinibus. Caesarem quoque debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat. Pauca eiusdem generis addit coniuncta cum excusatione Pompei. Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29597
[silly] - [2014-05-09 21:44:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!