banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare raccoglie informazioni sui Nervii
Pagina 369 Numero 264

Caesar honoris Divitiaci atque Haeduorum causa sese Bellovacos in fidem recepturum et conservaturum esse dixit et, quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit, qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil eos pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri in suos fines, quod existimarent his rebus relanguescere animos et remitti virtutem; esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos esse.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29595
[silly] - [2014-05-09 21:41:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!